This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] ad orientem aequinoctialem directa sit. Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, 1 2 3 [p. 64] quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum 4et armentis et virentibus eorumque frugibus. 5
1 destituta edd. ante Lundstrōm.
2 vere natas Schn.
3 nec a via procul Lundstrōm: nec avia procul R nonnulli dett.: nec avia procul avie c: nec alia procul SAR: nec alio procul vett. edd.: nec pestilenti loco, sed procul et Ald., Gesn., Schn.: sed alio procul Pontedera, probavit Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 12. 1-2. b I.e. due east.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.